Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
Tum Cotta “Sic mehercule” inquit “Vellei;
neque enim
mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.”
“Qui tandem” inquit ille.
“Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare
deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat
membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque
putare si dixerit esse quandam beatam naturam et
aeternam.
”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.